monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > salCod.Sal.X,16.236 > bavPal.lat.1448.185 > sectio 32 > csg250.271 > sectio 63 > sectio 17 > sectio 54 > bkeCod.15.164v > bnfNAL1615.165 > habCod.Guelf.707Helmst..29 > csg250.234 > sectio 169 > sectio 17 > sectio 13 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 43
Quod autem ventus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro sedentem in throno proiecit ad aquilonem praecipitans in abyssum, ita ut earum amplius nullam videre valeres, hoc est quod maximus flatus impietatis erexit se in ipsis angelis iniquitatis, cum Deo vellent praevalere et eum per superbiam opprimere, qui exsufflatus est in amarissimam nigredinem perditionis, et eos de austro, id est de bono proiecit retrorsum; quod est in oblivionem Dei cuncta regentis, quasi ad partem aquilonarem, ut ubi superbe exaltari volebant, ibi confusi casum invenirent, propter superbiam suam praecipitati in abyssum mortis aeternae, quae perditio ipsorum est ut in nulla claritate amplius videantur, ut per servum meum Ezechielem saltui meridiano qui ardenter fructum iustitiae debuit et non attulit locutus sum dicens: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis et comburetur in eo omnis facies ab austro usque ad aquilonem.